라틴어 문장 검색

Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:1)
quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:2)
Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturaefabalia quam fructum trimestris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:3)
Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur trimestrium modii quinque et septuaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:3)
Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:5)
id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:5)
Euntibus a parte laeva Arabia, odorum fertilitate nobilis regio:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 13:2)
Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:2)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Haec autem adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:3)
post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7125)
aut hermi campo Hermus Lydiae fluvius, qui superfusus campis gignit fertilitatem, unde harenas aureas fingitur trahere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7211)
effetos per agros continua fertilitate lassatos, sicut etiam frequenti partu effeta dicitur mulier.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 811)
haec autem adeo esse agris necessaria, ut sine his ne illi quidem fecundissimi Moesiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis, quae de his habetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10211)

SEARCH

MENU NAVIGATION